Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE 3. TETRI EPISCOPATV ROM. 41 tum est, Romanum Pontificem esse successorem beati Petri, verum etiam huic in beato Petro es­se traditam a Christo plenam potestatem pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam. Namquf hinc intelligitur, Christum jam tunc, quan­do Peto Primatum contulit, statuisse per seipsum, pt Fr»matus determinate in Romanos Praesules a Petro transiret, futuros illius in eodem Primae tu successores. Quomodo ergo nihilominus , quod Episcopus Ronanus, succedat Petro in Primatu, ex facto Petri repetitur, etiam a Bellarmino ? Nam quod tartum ex facto Petri venit, humanum, non di­vitium est. Non negavit Bellarminus, Romanum E} iscopum succedere Petro in Primatu ex Chri­sti instituto, jureque divino, cujus haec sunt ver­ba, jam etiam supra allata: „Successio ergo ipsa „ex-Christi instituto, et jure divino est: quia „Christus ipse instituit in Petro Pontificatum du- „raturum usque ad finem mundi, et proinde qui- „cunque- Petro succedit, a Christo accepit Pon­tificatum. „ Facto videlicet Petri jam ab ipso etiam Christo alligata fuit ratio transmittendi Pri­matum ad Petri successores in ejus Cathedra Epi­scopali. Dum itaque factum Petri nonnisi condi­tio fuit, cui Christus conjunxerit Primatus trans­missionem a Petro ulterius , quamvis id , quod Petrus hac in re fecit, pure factum esset hominis, tamen quod ista ratione a Petro transfluxit, trans- fluxurumque est in ejus successores in Episcopa­tu Romano, ex ipsius Christi instituto venit, ideoque divinae originis est. Et possumusne du­bitare , dum Eccdesia tota Spiritu sancto regitur, neque Petrum aliter, quam Spiritus sancti ductu, et inspiratione Cathedram sibi Romae Episcopa­lem collocasse, in qua Primatus vigeret, quem Jphristus instituit, propter Ecclesiam? „Cum duo-

Next

/
Thumbnails
Contents