Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE S. TETRI EFISCOPATV ROW. 57 Sed neque ideo dissidium debet esse inter Lactantium, et inter Hieronymum, atque Eusebi- um , quia ille Neronem habet , hi Claudium , sub quo Petrus Romam venerit. Nam sequiturne , Pe­trum non potuisse denuo venire Romam sub Ne­rone, postquam jam antea eo venisset, sedemque sibi illic fixisset , sed Evangelii praedicandi causa itinera etiam aliorsum in alias civitates, ac regio­nes suscepisset? Aut vero, postquam primo Ro­mam venit, sicne debuit illic manere affixus, ut pedem ei inde efferre non licuerit? Lactantius ha­buit hunc solum scopum, exponere, qui persecuti Ecclesiam sint, et qualem hi vitae exitum ha­buerint. Nihil ergo ad hunc attinebat, memorare etiam priorem Petri adventum Romam. Alterum autem memoravit, qui ad ejus pertinebat propo­situm, ut crudelitatem Neronis in persequendis Christianis exponeret, atque tyrannum ostenderet, a quo ipsa etiam prima Apostolorum lumina ex­stincta sint. Ab anno secundo Claudii, qui est Aer. Vulg. secundus, et quadragesimus , anni quinque et viginti excurrunt usque ad an. Aer. Vulg. septi­mum, et sexagesimum, quo juxta Hieronymianum .calculum Petrus Romae actus in crucem est. An­tiochiae eumdem Petrum sibi prius constituisse se­dem Episcopalem perbibet Origenes homil. 6* in Lue. S. Chrysostomus Tom. 5. homil. 12« S. Hie­ronymus Lib. de Vir. Illustr. cap. 1. S. Leo M. serm. 80- Innocentius I. et Gelasius. Cone. Tom. 2* pag. 1269. et Tom. Z». pag. 12Ö2* Neque tamen in annis, quibus Petrus Antiochiae sederit, hi in­ter se conveniunt. S. Gregorius M. lib. 6* epist. 57* et Auctor Libri Pontificalis docent hoc septem annorum spatium fuisse«

Next

/
Thumbnails
Contents