Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DISSERTATIO I. §• 10. Cathedra Petri , Episcopatui urbis Romae adhaerens, possitne Roma aliorsum transferri. Dum cathedram Petri dicimus , non intelligi- mus hanc fictam, aut sculptam e ligno, vel alia materia , quae Romae etiam modo adhuc perhibe­tur exstare, sed jus, atque auctoritatem Prima­tus, quem Romanus Pontifex, vi successionis Petro in Episcopatu Romano, obtinet supra uni­versam Ecclesiam. Hic vero illa solet quaestio agitari, Primatus iste jurene humano, an divino adhaereat Episcopatui Romano. De Romano Pon­tifice, cui hoc jus competat vi successionis in Ca­thedra S. Petri Bellarminus lib. II. de Rom. Pont, cap. 12* §• 15* ita scribit: „Successio Romani ,,Pontificis in Pontificatum Petri ex institutione ,,Christi, ratio autem successionis , qua Romanus ,,Pontifex potius, quam Antiochenus , vel aliquis „alius succedat, ex facto Petri initium habuit. „Successio ergo ipsa ex Christi instituto , et jure ,,divino est, quia Christus ipse instituit in Petro „Po ntificatum , duraturum usque ad finem mundi, „et proinde quicunque Petro succedit , a Christo ,,accepit Pontificatum* At vero , quod Episcopus „Romanus , quia Episcopus Romanus est, sit Petri „successor, ex facto Petri ortum habuit, non ex „prima Christi institutione. Nam potuissét Pe- „trus nullam sedem particularem sibi unquam eli- „gere , sicut fecit primis quinque annis , et tunc „moriente Petro non Episcopus Romanus , neque ,,Antiochenus successisset, sed is, quem Ecclesia „sibi elegisset: potuisset quoque semper manere ,,Antiochiae , et tunc Antiochenus sine dubio suc­cessisset. Quia vero Romae Sedem fixit, et te- „nuit usque ad mortem, inde factum est, ut Ro- „manus Pontifex ei succedat.,, Verba haec Bellar­58

Next

/
Thumbnails
Contents