Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

56 DISSERTATIO I. nensí (Libri posterioris Chronicorum Canonum Eusebii pag. 371.) sic est: „Petrus Apostolus „Antiochenam Ecclesiam primo fundavit : tum Ro- 3Jmam venit, ubi et Evangelium praedicavit, „mansitque ibidem Praeses ejus Ecclesiae annis vi- „ginti.,, Eusebium secutus, viginti annos , quibus Petrus Romae Antistitem se gesserit , habet etiam Samuel Aniensis Seculi 12.ScriptorArmenus in Sum­mario temporum: pag. 32« quod pariter ex lingva Armenica in Latinam versum conjunctim cum Chronico Eusebii idem Angelus Majus, et Joan­nes Zohrabus edidit. Quamvis autem juxta hoc Ar­meniacum Eusebii Chronicon anni non sint viginti quinque , quibus Petrus Romae Episcopalem ca­thedram tenuerit, quos posuit S. Hieronymus in suo Chronico ; non eo minus hinc testimonium praebetur ex hoc Chronico Armeniano , Eusebium Petri adventum Romam posuisse ante Neronis ul­timum annum, et esse hunc ejus adventum Ro­mam diversum ab eo , de quo Lactantius locutus sit, et Eusebium qui annos habet Aiginti de Pe­tro, quibus Romae Episcopatum gesserit, in hoc annorum numero esse correctum ab Hieronymo, idque juxta annos , quos ipse etiam Eusebius ha­bet in Claudio, cujus anno secundo Imperii Petrus Romam venit, et in Nerone, cujus anno ultimo Imperii ab eodem Nerone idem Petrus actus in crucem est. Namque juxta Eusebii Chro- nicon idem hoc Armeniacnm Part. 2* pag. 265« Claudii imperium duravit annos 13, menses 8 ■> di­es 28 : Neronis annos 13 , menses 7 , dies 28* Cum igitur anno secundo Claudii Romam veneritPetrus, ultimo Neronis morte affectus sit 5 clarum fit , Eu­sebii annos 20 de Petri Episcopatu in annos 25 j«x- ta ipsum etiam Eusebium ab Hieronymo transfor­matos esse: nisi hocce Armeniacum Chronicon mendose annos viginti pro viginti quinque haberet.

Next

/
Thumbnails
Contents