Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

IV PRAEFATIO. Hunc ego laborem quoad Historiam meam resumpseram statim, ubi absol­vissem Opus interpretationis meae in universam Scripturam sacram veteris, et novi Testamenti: at hunc interrum­pere debui saepius propter illas lucu­brationes meas, quas Institutionum Hermenevticarum nomine feci de ea­dem Scriptura sacra veteris, et novi Testamenti. Quibus perfunctus cum 3neas curas referre voluissem ad eam- dem Historiam, simul vero aetatem meam circumspexissem septem, et se- xaginta annorum, illud mihi solli­citudinem injecit, ne fortasse ad hoc opus longioris temporis vita mihi non suppeteret. Quam ob rem cepi istud aliud consilium, ut dissererem de his tantum in Historia Ecclesiasti­ca rebus, ob quas totam Historiam vo­lebam denuo elaborare, sperans ae­tatem meam huic breviori labori suf­fecturam, quemadmodum, Deo dante, etiam suffecit. Quin ita iis quoque, qui istas disquisitiones meas non dedi­gnabuntur aliquo loco habere, non du­bitavi me commodius facturum, etgra-

Next

/
Thumbnails
Contents