Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
PRAEFATIO. V tius, si rem hanc criticam, non dispersam inter alia, quae sunt tam multa, atque diffusa in Ecclesiastica Historia, sed contractam, separatimque ab aliis sub obtutum collocassem. In his Dissertationibus, quamvis continens historia futura non sit, tamen is servabitur ordo; ut earum argumenta sequantur temporis seriem: in horum autem tractatione aliunde etiam advocabuntur, quae conferent ad idem argumentum roborandum , et confirmandum , ut ex hac consensione eo magis patesceret, quid quoad eam rem, de qua instituta quaestio fuit, moris in Ecclesia, usitatumque fuerit. Vt spero, non faciam rem hocce Opusculo meo invisam iis, quos delectabit videre, et expendere, qualia sint ista, quae de Ecclesiae potestate, ac jure istius exercendae potestatis, multum his posterioribus Ecclesiae seculis disceptata sunt, et adhuc disceptantur. Non manebit inconcussa Ecclesia, si nutaverit illa ejus auctoritas? quam ad eam fundandam, et stabiliendam instituit Christus : siquidem