Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

.áO DISSERTATIO I. j,SS.Petrum, et Paulum plenitudine sacrae potestatis „ita praeditos fuisse , ut neuter penderet ab alte- „ro , et tanquam Ecclesiae capita, separatim eam- „dem reg'ere, ejusque causas, ac sacra negotia ,,conficere possent, nihilo secius tamen nonnisi u- „num, idemque caput constituerent.,, Facile est Anteiligere , hinc paratam eos viam habituros fuis­se ad Apostolos omnes inter se aequandos in po­testate, istis vero aequatis inter se ad eamdem aequa­litatem potestatis trahendam ad Episcopos, utpote Apostolorum successores , quod et factum ab Jan- senianis est. E quibus idem Vigorius sic loquitur: „ Apostoli, inquit , aequaliter ad Apostolicum mu- .,nus electi, pari, et aequo jure fundamenta, et „architecti Ecclesiae sunt - - - pariter aequalem ,,clavium potestatem habent ,, a) Ita in idem de­lapsi sunt, quod est etiam Protestantium. Hunc errorem de gemino capite Ecclesiae Innocentius X. confixit a. 1Ö47. die 24* Jan. Petrus quoque de Marea in Dissert, de Sin­gulari Primatu Petri egit adversum quemdam ano- nymum, qui asseruit „Petri et Pauli Apostolo- „rum, tanquam duorum Romanae Ecclesiae capi- ?,tum societatem in unum caput coaluisse»,, Sic videlicet iste volebat conciliare Pattum senten­tias de Petulo fundante Ecclesiam Romanam cum Petro, et quorum amborum successorem se se profiterentur ipsi etiam Romani Pontifices. Hunc Anonymum refellens Petrus de Marea, postquam jam idem ab aliis esset factum , eo devenit, ut ipse quoque assereret, Vere, et proprie Paulum Romanae Ecclesiae E) dscopum fuisse. „Ac ne „quis ( inquit illius Dissertationis num. 18*) °f" „fendatur, ac si duorum Episcoporum societate a) Veritas Consilii Burgofonte initi Tom. %, pag. 196. 294.

Next

/
Thumbnails
Contents