Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE S. PETRI EPIßCOPATV ROM. 51 5,Ecclesiae unitas, et vetus disciplina laederetur, „quae suum cuique Ecclesiae Episcopum^ eum- 3,que singularem praeficit, observandum es, hanc „politiam Synodo Nicaenae deberi, quae e>none ..lato, ne plures uni Ecclesiae praeponerentur „Episcopi, prudenter ad tollendas dissidiorum-jc- „casiones prohibuit. Alius mos Apostolorim „ temporibus vigebat, qui majoribus, et insignit», „ribus civitatibus plures Presbyteros, sive Epi- .,scopos praeficiebant.,, In eo autem posuit id, ob quod Paulum dixit fuisse urbis Romae Episco­pum, quod in ea regenda diu laboraverit, eam- que profuso sangvine decoraverit. Munus Epi­scopale esse positum in regenda Ecclesia ipse etiam supra docui, idemque ex verbis Pauli Act. 20- v. 28- Episcopos esse a Spiritu sancio posi­tos ad regendam Ecclesiam Dei, est evidens. Istud vero idem cum Paulus fecerit Corinthi , Athenis, Ephesi, aliisque plurimis in locis, ne­que tamen idcirco harum civitatum appelletur Epi­scopus , sed per civitates, in quibus praedicavit Evangelium, Ecclesiasque fundavit, constituent Episcopos Act. lZj. v. 22* sequitur neque idcirco, quia suam operam conjunxerit Petro in fundanda, regendaque Ecclesia Romana, etiam habuisse sedem sibi constitutam Rorriae Episcopalem: quod ne­que poterat facere, nisi schismaticus, et pecca­tor vellet esse, si contra singularem cathedram, quam Romae sibi constitutam jam habuit Petrus, alteram sibi collocasse*, ut inquit Optatus Mile- vitanus supra §pho 3«, Quod Petrus de Marea di­cit, hanc politiam , ne plures in eadem civitate, codemque tempore essent Episcopi, Synodo Ni­caenae deberi, aliumque Apostolorum temporibus fuisse morem , hunc equidem morem nullo exem­plo probavit, neque probare potuit: neque ex Ca­none Nicaeno, qncra allegavit, istud elici potest,

Next

/
Thumbnails
Contents