Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE S. PETRI EPISCOPATV ROM. 29 S- ?• De iis, qui Petro Paulum in aiieloritate ita adjunxe­runt , ut in hac etiam aequalem ei fecerint, et geminum Ecclesiae caput induxerint. Caveus, quemadmodum antecessit §pho 5. in­de, quod Paulus sociam operam navasse Petro in fundanda Romana Ecclesia perhibeatur a Patribus, qui tamen nonnisi latiore sensu dicendus sit Epi­scopus fuisse Romae , argumentum sumpsit, ad ta­lem nonnisi Episcopatum etiam Petro tribuendum in eadem urbe Roma , ut ita, non fuisse vere illic Episcopum, sequeretur , quod evincere conabatur. A Petro ad Paulum hinc argumentum formarunt Janseniani : ut quoniam cum Petro Paulus copu­laretur in fundanda Romana Ecclesia , quae gerit Primatum, hinc assererent, Petro fuisse aequalem Paulum, bosque duos Apostolos fuisse Ecclesiae caput non unum , sed geminum, atque sic etiam hi a Petro ad Paulum argumentando, quamvis contrarie , tamen tenderent perinde ad evertendum Primatum : qui, ut jarn demonstratum est , nou nisi in uno consistere potest, nullatenus in duo­bus auctoritate aequalibus. Hunc errorem de ge­mino capite Ecclesiae procudit Simon Vigorius, unus e praecipuis Jansenistis in suo Libro de Hae- resi duorum capitum. Hunc secutus est Martinus de Barcos ex eadem factione Janseniana, primum­que in praefatione Libri de Frequenti com­munione hunc errorem sparsit, quem deinde aliis libellis suis tueri, et promovere contendit. In horum uno, quem inscripsit de Auctori­tate SS. Petri, etPauli, quae in horum duorum Apostolorum Successore re­sidet. apertissime asseruit „Ambos Apostolos

Next

/
Thumbnails
Contents