Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
28 DISSERTATIO I. qui de Ecclesia sunt, tanquam vivi lapides hujus aedificii 1. Petr. 2« v. 5* deberent superaedificati esse supra Petrum, cumque eo velut cum fundamento cohaerere ? Aeque ex eo, quod Christus oves suas Petro tradiderit pascendas , manetne obscurum, ovibus etiam una esse officium a Christo impositum, Petri vocem audiendi, ejusque ductum sequendi, quem iis Pastorem praefecit ? Deinde tam Protestantes alii, quam ipse etiam Basnagius in Annalib. ad a. 32* non dubitat confiteri, in illis verbis Christi ad Petrum Primatus dignitatem contineri, nisi quod hunc in solo ornamento alicujus vacui honoris, non etiam in auctoritate , et potestate situm esse velit. Ergo tamen prima Cathedra in Scriptura expressa est, ipsius etiam Basnagii confessione. In eo autem, quod hunc honoris tantum Primatum ponat esse , etiam ipse se refellit. Nam in Annalib. ad a. 40» asserit, Primati faciendo amplius requiri, quam privilegium honoris. „Quis enim, inquit, sibi fin- „gat animo Metropolitanum absque potestate juris- dictionis in comprovinciales? Quae ab ejus mu- „nere non magis divelli potest, quam aut figura „a corpore, aut ab homine ratiocinandi facultas.,, Primas, et Metropolitanus Episcopus inter suae provinciae Episcopos nequidem fingi potest absque potestate jurisdictionis in comprovinciales. Primatum , quem Christus Petro contulerit, recognovit. Quomodo igitur, si sibi constat, vel fingere potuit , hunc esse tantum honoris Primatum, non etiam jurisdictionis?