Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE S. PETRI EPISCOPATV ROM. 27 tenenda. Est autem unum corpus Christi , cujus nos sumus membra 1. Cor. 12- v. 27*Eph. 5. v. 30. Est unus Dominus, una fides. Eph. 4- v. 5» Igi­tur si istius unitatis servandae causa Deus in ve­teri Testamento unum certum domicilium consti­tuit Judaicae disciplinae 5 multo magis is de ta­li domicilio ob unitatem hanc fidei, et Religio­nis providit Ecclesiae, cujus sedes praestantior est domicilio Judaicae disciplinae. Sed si talis existeret sedes Religionis per Christum instituta in novo Testamento , ista ae­que in Scriptura deberet expressa esse , quemad­modum illa in veteri fuit Judaicae sedes discipli­nae. Si Basnagius ab eo , quod in veteri Testa­mento factum est, consecutionem fecisset tantum­modo etiam ad factum in Testamento novo abs­que determinatione , quomodo id factum esse, in­notescere debuerit, stare utcunque ejus posset conclusio. Nunc autem non stat. Quid enim in­terest , num per Scripturam Canonicam , vel per traditionem, ore solummodo factam ab Apostolis, istiusque testes Patres primaevae Ecclesiae notitia certa, atque indubitata de instituta hac sede a Christo venerit ad Ecclesiam ? Neque de S. Petri adventu in urbem Romam fit ulla in Scriptura mentio : et nonne tamen ipse etiam Basnagius as­seruit (superiore §pho ) istud ita esse certum ob fidem testimoniorum, ut si hoc in dubium voce­tur, omnia sint historiae fundamenta convellenda? Etiam vero in ipsa Scriptura potuisset vide­re Basnagius istius unius sedis institutum ad ser­vandam unitatem Religionis. Nam dum Christus Matth. 16. v. 18* se dixit aedificaturum Eccle-, siam suam supra Petrum, et Joan. 21* v. 17* ei-, dem Petro oves suas tradidit pascendas , an non sufficienter declaratum est , futurum, ut ejus Ec­clesia supra Petrum struatur, adeoque etiam omnes,

Next

/
Thumbnails
Contents