Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

\ ' ’ ■ \ 126 DISSERTATIO % rum ad omne tempus duraturae Ecclesiae ; sicut Episcopale munus in Romana Ecclesia, ita Pri­matus quoque dignitatem in hac suis reliquit suc­cessoribus. At vero , petit Basnagius , sibi Scriptura ostendi, Romanam Ecclesiam , inde qiod sedem in ea Petrus habuerit, effectam esse caput, et magistram aliarum Ecclesiarum omniun, Prae­sulique Romano Primatum accessisse supia univer­sam Ecclesiam: eoque magis debuisse h«c expri­mi in Scriptura clare , etiam quoad Eccledam no­vi Foederis , quod ita etiam factum sit quiad Ec­clesiam veteris Foederis, constituto lcco, et designato, unde petenda esset decisio coitrover- siarum omnium, neque permissum fuisset, seitentiae per summum Sacerdotem latae refragari. Deut. 1?. v. 8. „Et vertant se, inquit, in omnes par- „tes: lihil unquam germanae rationis afferent, cur „de seoe Religionis Christianae aeque Scriptura „commemorare non debuerit, ac de Judaicae di­sciplina^ domicilio. Illa huic longe praestabat: „tamque noneri debuere Christiani officii sui erga „Petri Cathedram , quam Judaei erga illam , quae ,,Moysis fuit. In profundum tamen silentium de­scendit de Episcopatu Romano Petri, in quo „centrum unitatis collocatur. Quid ita ? nempe pu- „rum , pulumque commentum est.,, Prorsus vero hic opus neuest, ut ad invictum, quale Basna- gio est, hoc argumentum in plures nos partes vertamus , quaerendo ei respondere , dum nudum illius latus ipse nobis Basnagius obvertit, gladium­que insuper ad illud confodiendum praebet. Se­eles Christianae Religionis est longe praestantior domicilio Judaicae disciplinae. Ad hocce domi­cilium debuisse omnes convenire , in»Scriptura di­serte est, non aliam profecto ob causam, quam ut unitas Religionis monstraretur , ab omnibus

Next

/
Thumbnails
Contents