Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
Primatus institutus fuit , si parem hujus auctoritatem duo eodem tempore obtinuissent. Qui enim duo pares auctoritate sunt, horum neuter alteri ? ut cedat, oHigationem habet. Sed neque Primatus is esset, qui a duobus paribus auctoritate teneretur. $. 6. Quomodo argumentetur Basnagius , Romanos Pontifices in dignitate Primatus non succedere S. Petro, etiam- si P<tro sedes Romae Episcopalis fuerit. Vtrtit se deinde Basnagius adversus Jiane S. Petri Romanam Cathedram , sicque eam adgre- ditur, ad quam prorsus negandam sua infirma viderat argumenta, ut probare conetur , quod quamvis Petrus sibi Romae Cathedram Episcopilem fixisset , atque in hac Romani Praesules ei succedant , non tamen idcirco istos debere Primatus Petri esse haeredes. Nam Petrum etiim Antiochiae habuisse sedem sibi constitutam Episcopalem. Si igitur vi successionis in Cathedra Petri Romanus Episcopus obtinuisset Primatus dignitatem , eamdem Antiochenum quoque Episcopum obtinere debuisse. Estne autem haec bona conr clusio ? Nam , qui Primatus Petro fuit collatus , Petri inhaerebat personae , quem is , Antiochia pergens Romam, non reliquit Antiochiae , sed se- cum abstulit. Neque igitur eti*m Antiocheni Episcopi jus aliquod ad Primatum ex cathedra, quam Petrus Antiochiae habuit, accipere potuerunt. Aliter vero se res habuit cum Cathedra Petri Romana. Hanc enim moriens secum non abstulit. Nam cum Primatus institutus esset a Christo nou ad solum tempus, quo victurus erat Petrus, veDE S. PEÍRI EPISCOPATV EÖM. 25