Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DE S, PETRI EPISCOPATV ROM. 21 fundanda, et regenda eadem Romana Ecclesia. „Loquatur, inquit, pro omnibus Epiphanius , qui ,,Ecclesiarum archiva non indiligenter rimatus est: „R omae primi omnium Petrus, etPau- „1 u s Apostoli pariter, atque Episcopi „fuerunt: inde Linus etc. Et mox: Romanorum Pontificum ista successio est: „P etrus, et Paulus, Linus etc. Eadem et „alii., si modo iis recensendis immorari vellem.,, Haec, quae ex S. Epiphanio Caveus protulit, vera sunt, anteriusque ex his testimonium ipse etiam superiore §pho produxi. Alios tamen, qui Episcopum Romanum vocent Paulum, nescio, an Caveus praeter Epiphanium producere scivisset. Sed o- mnino Patres dicunt, tam a Petro , quam a Paulo esse Romae fundatam Ecclesiam , nominatim S.Irenae- us Lib. 3. cont. haer. cap. 3* et S. Dionysius Corinthiorum Episcopus apud Euseb. Lib. 2* H. E. c. 24* quae non videntur discrepare. Nam Apostoli, dum fundassent Ecclesias, et Evangelii doctrina eas instruxissent, earum etiam Episcopos egerunt, quod secus, ut jam demonstratum supra est, Episcopi, quibus deinde easdem regendas Ecclesias tradiderunt, in hocce suo Episcopali munere successores Apostolorum non fuissent. Sed neque Romani Pontifices se se possent, successores Petri, et Pauli profiteri, quemadmodum mos iste illis est. Non eo minus tamen Patres docent, et asserunt, unam nonnisi fuisse Romae cathedram Episcopalem, unde ipsa etiam unitas Sacerdotalis exorta sit, fuisseque hanc unam cathedram eapropter, ut istius cathedrae unitas ab omnibus servaretur , essetque schismaticus , atque peccator, qui contra hanc singularem, et unicam cathedram, in qua sederit prior Petrus, cathedram alteram colJocasset. Hoc §pho superiore vidimus assertum ab Optato Milevitano, hoc asseruit Cyprianus,