Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

VZ DISSERTATIO l dicens: „trimatus Petro datur, ut una Christi ,.Ecclesia , et cathedra una monstretur;,, Lib.de Vnitat. Eccl. Item S. Augustinus , S. Hieronymus, S. Petrus Chrysologus: quorum testimonia sunt producta eodem superiore §pho, aliique omnes semper Episcopalem cathedram Romanam vocant Petri cathedram et Sedem, numquam Pauli. Dum- que Sedes certe non sumitur pro materia fabri­cata , in qua sedetur , sed pro munere Episcopa­li , quod Episcopus gerit, unaque Sedes Romae asseritur, in qua Petrus sederit, sequitur, etiam Episcopale munus proprie gessisse nonnisi Petrum. Quatenus tamen Paulus etiam laboraverit in fun­danda Romae Ecclesia, consorsque in hoc fuerit Petri, idemque hoc muneris fuerit Episcopalis, quod ad Episcopos transiit abApostolis, quibus suc­cesserunt; urbis Romae Episcopi facti sunt succes­sores non tantum Petri, verum etiam Pauli , quem­admodum ipsi etiam Romani Pontifices ista ratio­ne se se amhorum successores praedicant, et con­fitentur: neque erit alienum, Paulum etiam urbis Romae Episcopum vocare ob istam illius etiam labore , ac sanguine fundatae Romanae Ecclesiae rationem, ut est factum a S. Epiphanio : quin ta­men debeat esse consequens, Paulum etiam sibi fix.sse Sedem Romae Episcopalis muneris, quia partem habuerit in fundanda illic Ecclesia: quem­admodum neque Corinthi, neque Ephesi, neque Athenis , neque Thessalonicae , Philippis , pluri­misque aliis, in civitatibus, quamvis in his ipse etiam solus fundaverit Ecclesias , idcirco Sedem etiam sibi debuit figere Episcopalis muneris : quod nuspiam fecit, sed Timotheum Ephesi, in Creta Titu m, alios alibi Episcopos constituit, hisqueEc- clesias illarum civitatum , vel etiam provinciarum regendas tradidit. Act. 14. v. 22. Tit. 1. v. 5-Po­tuisset etiam Paulus ex Ecclesiis a se fundatis

Next

/
Thumbnails
Contents