Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

PRAEFATIO. Fuit mihi propositum, Historiam Ec­clesiasticam, quam scripsi annis ab­hinc circiter triginta, examinatam , atqiie expensam denuo edere, neque jam compendiose, verum plenius, et ad illa praesertim proferenda, quae sünt in ea eruderata recentius ope Criticae; deinde, quae lumen possent praebere ad dispiciendum, quid antiquitus in more fuerit Ecclesiae; quibus haec ad­ministrata fuerit institutis, atque le­gibus; quale jus hoc fuerit, quod obti­nuit in Ecclesiae regimine, quibusque istud competierit: siquidem his obser­vationibus innitatur Juris aequitas omnis, et descriptio, quo ex Christi instituto regi debet Ecclesia, ut ita eo certius posset fieri judicium, perstetne Ecclesiae gubernandae ea ratio * quae instituta a Christo est. i 9>

Next

/
Thumbnails
Contents