Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

3 o Sectio I. certis usibus accommodata , et mirifice ad unum totum efficiendum conspirantia videas : et casu fieri, sibi invicem repugnant. Pudeberis, si ho- rologiuto , si minimum aedificium temere ortum esse dices : quid hanc universi molem et compa­gem tam mirifice structam , tam splendide or­natam, in quo omnia tam perfecte ordinata et usibus apta sunt, casui tribues? Si milliones litterarum graecarum per miriades annorum in­ter se iactitando misceas, tamen nunquam Ilia­dis Homerianae vel unus versus forte existet: et si hoc tamen fieret, tamen id ipsum vires sup­poneret litteras ita iactitantis. Si itaque hoc universum aeternum esse ne­quit: et, si neque perse, neque casu oriri po­tuit, sequitur illud ab alio conditum esse ente , quod et totius descriptionem mente comprehen­derit , et voluntatem viresque illud efficiendi habuerit: hoc est , quod intellectu et voluntate praeditum fuerat. Obiectio. Deum nemo unquam vidit. Quae nunquam vidimus, neque ullo alio sensu cogno­scere potuimus , de eorum existentia iure dubi­tamus. R. Verum quidem est, incorporea omnia et spiritualia sensibus agnosci non posse , sed propterea Deus nobis dedit oculos mentis, ut ex iis, quae sensibus cognoscimus , ad ea, quae sensibus non percipiuntur, ab effectis ad caus­sas regrediamur, quod proprium est spiritus cogitantis. Multa sunt in rerum natura , quae sensibus percipere non possumus, quae tamen ratiocinatione deprehendimus , et mentis oculis yidemus. /

Next

/
Thumbnails
Contents