Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

§• 3. UNITAS DEI. Non sunt pl ures uno Deo. ]Röí/o.4 quia plures statuere uno rerurh omni­um principio supervacaneum ac temerarium fo­ret. Omnia enim , quae novimus , ad unum to­tum constituendum pertinent, adeoque vero« simillimum est: hoc universum , quantum quan­tum est, unum tantum habere auctorem, Si ab unitate hac discesseris, iam non erit numerus Certus , in quo subsistas tuto. Neque est quid- piam , quod nos vel opinari iubeat, duo vel plura entia independentia existere; alii plane id absonum esse contendunt. Vid. Docd. I; 228* Obiect. 1. Sed forte summum illud ens, a- lios Deos inferiores exsegenqit, quorum auxi­lio in mundo condendo egebat. R. Ne huius quidem rei vel minimam suspicionem movet ra­tio , cui unus infinite infinite potens Creator sa­tisfacit. 2. At forte bona mixta malis in hoc mundo duplex principium suadent, aliud bonum, a- liud malum, quae erat Manichaeorum senten­tia? R. Sed haec ipsa mixtura boni et mali sine duplici principio intelligi et cum unitate princi­pii conciliari potest. 3. Systema emanationis Gnosticorum erat nihil aliud, quam subtilis Polytheismus. 4. Apud Graecos et Romanos Polytheismus quidem erat religio populi, at ubi ad studium philosophiae incubuerant diligentius , et maio­de Deo eiusqne attributis. 31

Next

/
Thumbnails
Contents