Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

cessionis entium. Atqui illud, in quo contine­tur ratio sufficiens omnium existentium, adpel- latur Deus. E. est Deus. Fac mundum nön esse ab aliquo Deo crea­tum, turn aut necessario ab aeterno fuit, aut aliquando ortus est. Prius non habet locum , quia omnis mun­dus, et quae in eo sunt, mutabilia sunt, atque adeo contingentia, et hinc non aeterna, neces­saria. Nam, utrem in exemplo ponamus: or­bis iste, quem novimus, et quoad integram massam mutabilis est, et quoad singula corpo­ra, teste historia et experientia, et initium ha­buit , et quotidie mutatur. Historiae quidem te­stantur , natales huius mundi , regnorum , po­pulorum artiumque secundum fide dignissi­mum computum historicorum non ultra 6000. annorum assurgere. Experientia vero teste no­vimus, montes et partes terras alias subsidere et demergi oceano , insulas novas terrae motibus e mari surgere, alibi maris alluvione ripas cresce­re , alibi carpi et imminui, fluvios alveos suos mutare, quid dicam rebus animalibus , plantis, quarum alia occidunt, alia oriuntur ex aliis. Posterius illud: mundum nimirum ortum esse, sine tamen auctore et conditore aeque ab­surdum est. Nam, si ortus est, nemine creante , tum I, aut e.r se ortus est , i. e. se ipsum produxit, quod contradictorium est. Debuisset enim eo­dem tempore exstitisse, et non exstitisse: exsti­tisse, quia producere debuit, non exstitisse, quia producendus erat, aut 2, casu et fortuito ortus est: hoc autem fortuitum nihil aliud est , quam inane ignoratae caussae nomen, seu ter­minus, qui nihil declarat: praeterea mundus, in quo omnia inter se pulcherrime apta, ornata, de Deo eiuscfue attributis. 29

Next

/
Thumbnails
Contents