Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
Sectio I. Crisis. Hoc argumentum philosophicum, neque ad captum cuiusque perspicuum , neque ad mentem informandam, vel animi sensus pios motusque concitandos admodum idoneum est, et Scepticorum argutiis nimis impeditum. Hoc ipsum non ignotum fuit Socrati, vid. Memor. Soc. apud Xenop. I. 4. neque Ciceroni vid. de JVat. Deor. Ubr. J, 47. 38. Lib. II, 16. Tuse. Quaeß. I; 29. 2. Argumenta a posteriori, quae ex mundi contemplatione, i. e, experientia ducuntur. Ea multo sunt lucidiora , et ad mentem informandam et pios sensus inspirandos foecundio- ra. Ad hoc genus argumenti etiam nos ablegant doctores primi Religionis Christianae. Honi. I; 19.20. Act. 14; 13. 17. C. 17; 24, 27, 28. et V. Test. f. 8; 4 -Jin. f. 19; 1 - 7.' Omnia, quae existunt corpora, vel sunt inanima , vel animata. Inanima illa, mole maxima splendidissimaque , neque sciunt se esse , neque sensum ullum habent felicitatis aut infelicitatis , adeoque illorum nihil interest, existant ne , an minus, sed tanto magis aliorum , quae vivunt, quibus utilia sunt; sequitur itaque illa non per se se esse , sed ab alio producta , et his usibus destinata ab eo esse. Alterum genus est animalium et vegetativo- rum. Ea fortuita esse et mutabilia , ipse sensus oculorum ostendit. Nam et oriuntur, et occidunt. Caussa cur potius sint, quam non sint, talia potius sint, quam alia, quaerenda est in alio tertio , tertii in quarto et sic porro. Aut igitur m infinitum sic regrediemur, quod in contingentibus absurdum est; nam alias nunquam ad rationem sufficientem perveniretur, aut tandem subsistendum in aliquo primo , in quo contineat ur ratio sufficiens totius istius seriei ac sue' 48