Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

de Deo eiusque attributis. »5 tura independens et spiritualis, quae in nullo alio rationem existentiae suae habet, et ex cuius perfectionibus mundi existentia, eiusque sapi­ens institutio, et finibus eius conveniens con­servatio planissime et plenarie intelligi potest. Spiritus maximus , potentiae, sapientiae et be- nignatis infinitae , seu creator et moderator o- mnium rerum , quae existunt. Haec notio i, ma­gis est ad popularem intelligentiam adcommo- data , quam illae, Deus est ens independens, perfectissimum, infinitum, necessarium, ae­ternum , quae notiones vel sunt compositae ni­mis , vel sublimes , et hinc difficiles intellectu et frigidae, 2, fons est omnium , quae philosophi in definitione sua ponunt, et primum, quod de Deo cogitatur, et 3 , auctoritate sacrariim litterarum commendabilis. Ab hac idea Moses institutionem suam auspicatur. Gen, /; 1. et Paullus Evangelii Praeco. Act. 17; 24. Vid.Esa. 4,5. 6. seq. 12. 1 8- Cap 40. 2. Act. 14,- 15. sq. Caeterum frustra mens hominis laborat li­quidam et accuratam naturae divinae notitiam sibi comparare. Vid. 1 Tim. VI; 16. l Cor. II; 10. ii. Ratio: quae non capiuntur sensibus si­ve externis sive internis , de iis nec conceptus clarus formatur inanimo, necverba clara et a* pta satis suppetunt. Denique neque animae, quae in nobis est, nedum spiritus infiniti ideam plenam habeie possumus. Vide Simonidis re­sponsum ad Hieronis regis Syracusani quaestio­nem ; quid esset Deus. Cic. libr. /. de Natu- ra Deorum cap, 21, in Docd. p.I.p, 234* obs, L Psal. ;,39; 6.

Next

/
Thumbnails
Contents