Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
%6 Sectio I. §• *. de existentia DEI, F J-^xistentiam Dei sacrae litterae iam supponunt, nec docere aut probare laborant. Hebr. XI; 6. 3Nos quidem ab infantia inde Deum esse ex consuetudine credimus , nullam eius veritatis probationem requirendo. Si tamen haec cognitio certa , cum persvasione coniuncta , et salutari ad animum efficientia fructuosaque esse debeat, necesseest, ut huius fidei nostrae firmamenta , id est argumenta probantia ac demonstrantia quaeramus, et aliquantisper quasi obliuisca- mur illud, quod temere hucdum credidimus. A- theismus certe directus, rarum phaenomenon, et multo rarius apud illos , qui hac via ingressi sunt. Sehol. Dubitatum olim est, melius ne sit, Deum aliquem esse probare, quam de eo ne dubitare quidem P quin nefas homini Christiano existimatum est de Dei Existentia dubitare. Ba- ierus certe cum multis aliis contendebat, doctrinam de Existentia Dei inter Christianos supponi magis, quam probari deberé. Vid. Docd. Par. I. cap. I. Sect. /. §. 73. obs. I. p. in. 1 ztf. Quam omnino proclive sit genus humanum ad fidem divinitatis, quam tenax alicuius Dei notionis , docet generis humani in agnoscenda divinitate consensus. Sed consensus communis nunquam est argumentum et criterium certum veritatis, nihilque aliud est, quam praeiudicium, quod ex hac caussa creditur. Ut sis certus de rei alicuius veritate atque persvasus, eám explorare necesse est ; ut vero explorare possis, con-