Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

23 toto per se aut detexerat, aut invenire necessum habuerit, vid. Docd. Instit. p. 1. p. l 28 et 2. §. 73. "Verisimilius est omnes per traditionem, idque perquam mature ea imljui: quae hoc constan­tius a mortalibus retinetur, quo magis ea vel sensui communi patet, fellbfl bet gemeine ^Jienfcfyen* betffönb ifi fcintetdjenb / ft* űnnekmungétrürbig $u fin* ben. Caeterum ipse conceptus Dei, pro diversa mundi aetate, pro animi virium , cultura men­tis et liberatis cogitandi varietate, cum apud in­tegras gentes , tum singulos homines, semper mirifice variabat. Ipsae gentes maxime barba­rae habebant olim , et nunc habent ideam unius pluriumve entium humana natura potentiorum, quae certo intervallo a se distarent et antistarent sibi: et a quibus vel bona sperarent, vel mala metuerent. Quo magis mentis cultura aberat, vel sal­tim deficere coepit, eo crassiores fiebant hae ideae de Deo. Molestiae enim, quibus gentes mature in migrationibus suis conflictabantur, labores, quibus in constituendis sibi domici­liis, in procurandis sibi vitae praesidiis atque alimentis distinebantur, et gravabantur, haec o- mnia impediverunt eos , quo minus ad has ideas suas examinandas animum diligentius adverte­rent, easque sensim ad originariam suam recti­tudinem revocarent. Perpendamus tantum , quam crassi, quam­que obscuri sint nunc hominum plerorumque in civitatibus Christianis conceptus de Deo, in tan­ta cura et copia institutionum de religione. Adde his inter populos illos rudes adhuc, vim sensuum et imaginationis , solis aliorumque corporum mundi influxus eflectusque visibiles, eosque beneficos, earum virium symbolicas ve­de Deo eiusque attributis.

Next

/
Thumbnails
Contents