Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
* canonem fidei nostrae agnoscimus et reveremur, et oracula N. T. de talibus doctrinis agentia , et ope legitimae interpretationis rite intellecta pro argumentis demonstandi infallibilibus habemus, b) Doctrinis i« libro hoc contentis, non verbis, (sed veritatibus per verba significatis J vim atque efficaciam divinam in emendandis a- nimis hominum tribuimus. zTirri.III. 13-17. c) in rebus fidei solam Scripturam S. iudi- cem infallibilem agnoscimus, s. omnes quaestiones dubiae, controversiae de fide ad normam Scripturae S, et ex eius dictamine solvi dirimique debent. d) Dogmata fidei et vitae praecepta, quae Cuique homini ad pietatem et animi tranquillitatem scitu sunt necessaria , in his libris praecipua quadam cum perspicuitate assignata sunt, et paucioribus difficultatibus interpretationis laborant. Quod ad reliqua adtinet oracula , in illis interpretatione coniuncta cum rationis exculta et subactae luminibus, et multiplici variaque doctrina opus est, quod negotium certo ordini eruditorum datum est; hoc tamen non obstante, Cuique liberum est atque integrum, hoc facere, qui sufficientibus ad hanc rem notitiis instructus est. Ouare genuina illa et superstitione vacua religio Jesu , teste ipsa historia , sine veri nominis eruditione subsistere diu haud potest. Beatae igitur illae regiones, in quibus Religio Christiana sic docetur et integra conservatur. Cautelae ad doctrinam de Inspiratione pertinentes. a^ Ne terminos inspirationis latius extendamus , quam vel promissio Christi, vel necessitas , vel veritas, patitur. de Religione eognoscendaeq, eius principiis. 21