Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
SO Prolegomena nae ac promissiones , et quidquid tunc temporis ignotum erat , ac novum , Apostolis ac discipulis Jesu per Christum et per supernaturalem Spiritus S. operationem revelatas esse, eos.jue ex hac institutione Spiritus S. ea docuisse et scripsisse , ac tali modo omnibus aberrationibus, omnibus erroribus in tradendis doctrinis rev elatis obviam itum esse. Sehol. Pii nostri Maiores et nonnulli Patres Ecclesiae non omnes res tantum, sed voces e- tiam, syllabas litterasque omnes a S. Spiritu inspiratas fuisse contendunt , adeoque Apostolos nihil nisi machinas faciunt. a) Alii tamen res tantum inspiratas esse affirmant. Et ex rebus ipsis non omnes pariter ex inspiratione scriptas esse: sed alia esse divina, ea nempe , quae auctores ipsi ad Deum referunt; reliqua omnia, sive pertineant ad Historiam E- vangelicarn , atque Apostolorum, sive ad doctrinam , sive ad res a religione alienas, humano ingemo inventa, collecta et proposita fuisse. Hinc neque omnes libros N. T. inspiratos esse. b) Alii inspirationem revelationi contradi- stinguunt, incertis tamen characteribus. Corpus totum quidem librorum inspiratum, sed non omnia revelata in eo esse. c) Alii inspirationis tres gradus faciunt; distinguunt nempe inspirationem in antecedentem, concomitantem et consequentem ; primum genus in rebus plane ignotis, secundum in rebus iam aliunde notis, in quibus tantum errores cavit Spiritus S. tertium in scriptis humanis (ut inEvangelio Marci et Lucae) locumhabere aiunt# Consectaria. Si libri N. T. sunt divinitus in- spiratati a) merito in doctrinis religionis , inpri- mis illis, quae rationi sibi relictae incognitae, incertae ac imperviae sunt, hos libros normam ,