Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
tum S. Apostolorum ora, tamquam instrumenta movisse, eosque inflasse, ut tibicen tibiam, Vid. Docd. Inst. p. /. p. 79. De qua re, ut recte praecipiamus, distinguendae sunt res ipsae , quae his libris continentur , et verba ac scribendi genus, (^uod a) ad res adtinet, aliae ad salutem , i. e. hominum certitudinem de veritate Religionis Christianae , ad eorum emendationem, animi tranquillitatem pertinent; aliae res sunt historicae, genealogi« cae, salutationes etc. quae salutem nostram non attingunt. E. gr. Paulli itinera, naufragium, carceres aliaque, quae perpessus est. Illa, non liaec, inspirata esse credit prudens Christianus. Doc l. II. p 77. Res denique ad salutem pertinentes, aliae iam erant aliunde, e. c. ex experientia, institutione Servatoris, et religione ludaica adhuc notae. Haec creduntur sic inspirata esse, ut Spiritus S. tantum ea in memoriam redigeret Apostolis, et ab omni errore immunes praestaret; aliae res erant ignotae olim Apostolis, et novae, ut sunt doctrinae quaedam, promissiones , etc, eorum inspiratio proprie dicitur revelatio. Ouod b) ad sermonem, styli genus verbaque adtinet, illa ipsis scriptoribus propria sunt: quilibet enim liber characterem auctoris sui in scribendo proprium indicat. Vid Docderl. Díeí. Unter. II. p. 6i.sq. Alia quaestio est de veritatibus revelatis, quae neque sine verbis cogitari, neque a Spiritu S. tradi potuisse videntur. c) Non igitur omnia, quae in his libris N. T. continentur, sunt verbum Dei, Sed tamen illi ipsi verbum Dei in se continent. Atque hactenus Theopneustiam illis tribuimus, (quod vocabulum ex 2 Tim. III. 16* desumtum est) i. e. dotemus, omnes doctrinas religionis Christia* B * de Religione cognoscendaeq. eius principiis. 19