Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

18 Prolegomena dipisci, tum orbi universo affundere potuerunt, ita ut nemo sapientum ea mente assequi , omnes tradita admirari, suspicere et iis commoveri de­buerint. Conci. Si primi Rei. Christianae docto- res a Deo inspirati fuerunt, ut genus humanum sui temporis de recta salutis via erudirent, se­quitur, ut non modo ea, quae ore proferrent, sed multo magis etiam illa, quae ad erudien­dum omne genus humanum, et omnibus tem­poribus instituendum scripsissent, divinitus in­spirata esse credamus. Hoc enim cum facto omnium posteritati ita consuluit, ut in perpe­tuum superesset codex religionis certissimus, omnique imposturae et erroribus in religione ca­veretur; siquidem omnes doctrinae religionis ad haec oracula , tamquam ad lapidem lydium examinari, atque ita illae purae conservari, et ab omnibus additamentis humanis secerni pos­sunt. §• <5. Modus Inspirationis, cautelae. iVIodus inspirationis huius nobis incognitus est, eumque definire velle temeritatis est. Ne­que enim Apostoli ea de re quidquam memoriae prodiderunt: nos vero illud nostro sensu nun­quam cognoscere possumus, neque in nobis, neque in aliis. Hinc temeritatis notam incur­runt, qui dicunt, Deum singulas voces, sylla­bas, litteras inspirasse Apostolis, eosque non­nisi ammanuensium munere functos esse, vel sicut Patres Ecclesiae non pauci tradunt, Spiri-

Next

/
Thumbnails
Contents