Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

seu modum, quo Deus seu Spiritus S. eos de re­ligione Jesu instituit, idoneosque fecit ad has notitias tradendas , aliis, sive ore, sive scripto. Eum concursum nos credimus supernaturalem et immediatum, sic, ut eos ab omni errore, et lapsu memoriae in rebus ac doctrinis ad religio­nem salutemque pertinentibus, antea notis, im­munes praestaret; et incognitas menti eorum suggereret. Prob. I. Nam ipse Servator discipulis suis abiens promittit Spiritus S. auxilium et institu­tionem in rebus religionis : a) Ioh. 14; 23. coli. 16; 17. Ioh. 16; 12- 1,5. Haec promisit Servator discipulis, quam pro­missionem post resurrectionem suam confirma­vit actione symbolica adilatus : Ioh. 20. 22. et solemni indicio festo Pentecostes Act. II. b) Math.16; 19.0.18,* 18 Vid. Docd. prol.yj. c) Math, lo,* 19. 20. hic quidem tantum praesens dei auxilium promittitur apostolis in apologiis, uti Petrus Act. III. et Stephanus c. VH. habuit, sed conclusio valet a minori ad maius. 2. Ipse Servator, ea, quae tradidit, non sua esse ait, sed a Deo ipso sibi tradita. Ioh. 14; 10. 24. c. 13; 13. c. 17; 3-8. 3. Discipuli vero lesu palam profitebantur, se a Spiritu S. sibi tradita eloqui, eiusque ope fultos in docendo versari, hinc Act. 13; 28. aiunt; Spiritui S. ac nobis placet. Paullus l.Cor. 7; 40. dicit: et ego videor mihi Spiritum Dei habere, et 1 Thess. 2. 13. c. 4. 8* inpr. 1 Cor. 2,* 1-12. Has promissiones Christi, et Apostolorum de se testimonia vera esse vel ex eo patet, quod homines illi plebeii, indocti, ludaei , sine ulla educatione , sine ulla praeparatione, sine ad­miniculis tantum lumen cognitionis cum ipsi a^ B de Religione cognoscendaeq. eius principiis. 17

Next

/
Thumbnails
Contents