Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

Prolegomena ficant, quam concursum Dei ad aliquid efficien­dum , et neque eum semper supernaturalem et immediatum. Nam ‘kvevyux ©e«, spiritus Dei , est vis quaedam invisibilis, caussa effectuum visi­bilium : si quod mortuum est, animatur, quod imbecillum est, robore auctum se sentit, si ef­fectus aliquis illustris rarius occurrit, inusita­tus est, tum Spiritus Dei corpus animare, men­tem roborare, animum incitare et erigere, et sic mentem quasi transformare, inflare dicitur. Sic Bezalcel E&od. 31. 2. Spiritus huius ope artifex evadit in Architectonica et sculptura , eius auxi­lio fit David imperans, animo et virtute principe dignis praeditus. Ps. 51. 13. Hoc spiritu anima­tus et afflatus Samson lacerat leonem, et Phi- listhaeos debellat, hic Spiritus Prophetis carmi­na indit, et res futuras secundas, adversasve aperit. Scilicet ex modo cogitandi veterum, quidquid erat excelsum, inusitatum, admira­bile, sive in notitiis, sive sensibus animi, sive in effectibus atque operationibus : quidquid ma­ius, quam pro viribus mentis humanae corpo­risque habebatur : id virtuti entis alicuius supe­rioris ac potentioris tribuebatur. Sed qui novit , quid opportunitates rei, Patriotismus et in pri­mis religio efficere possit, vid. Docd. II. p. 84» ille non statim ad caussas supernaturales confu­giet. Ipsa indoles illa melior, illi sensus, incli­nationes animi actionesque, quae ex animi per Religionem Christianam emendatione et volun­tati divinae consentaneo habitu proficiscuntur , Spiritui divino tribuuntur, et Christianus a spi­ritu Dei agitari, impellique dicitur. Rom. 8 ; 14* Per inspirationem Apostolorum et Discipu­lorum Jesu intelligimus concursum, cooperatio­nem Dei seu Spiritus S. ad tradendas per eos no­titias religionis , ut essent certae et infallibiles , seu 16

Next

/
Thumbnails
Contents