Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

24» Sectio V'. muriam. Dein calicem circumdedit his verbis usus: Bibite ex hoc omnes , hic cabx est novum foedus sanguine meo sancitum , qui effunditur pro vobis in remissionem peccatorum, (quem­admodum solemnia foedera sacrificiis , adeoque sanguine sanciebantur) Paulus addidit: Hoc facite, quotiescunque biberitis in mei comme­morationem, Conf. JVLatth. 26 ; 20- 29. IViarc. 14; 17-21. Luc. 22; 14-23. Cor. XI; 23-25. Hoc mandatum primario et proxime perti­nebat ad discipulos Jesu. Voluit nempe Ser­vator noster in hoc epulo, ut discipuli mortis suae spontaneae et extremorum vitae suae actu­um grati recordarentur: quod illi non modo ipsi frequenter egerunt, sed omnibus etiam reli­gionis Christi asseclis perpetuum hoc esse insti­tutum voluerunt. Act. II; 42. 1 Cor. XI; 20- »4. Essentialia huius ritus sunt, l. panis et vinum. 2. usus horum symbolorum cum preci­bus in societate Christianorum. 3. grata recor­datio conditoris Religionis Chr. eorumque, quae hominum caussa pertulisset. Sehol. Panis et vini natura visque in s. Coe- na haud transmutatur. Consecratio sic dicta symbolorum est ritus ecclesiasticus arbitrarius. Signum crucis, quo panis et calix notatur, item- que pannus s. coena fl uentibus subtensus, re­liquiae sunt ex Romana Ecclesia, natae ex hy- pothesi de Transubstantiatione. 4. Finis huius caerimoniae moralis est, l. Commemoratio mortis Jesu in fructu huius epnli 1 Cor. XI; 26. i. e. grata solemnisque recordatio maximorum erga nos meritorum Je­su , devotionis eius pro genere humano , mor­tis ignominiosissimae et acerbissimae, amoris­que summi Servatoris erga nos, ut hac ipsa re*

Next

/
Thumbnails
Contents