Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
cordatione in fide in Christum^ in spe beatissimae aeternitatis, in Studio virtutis et obsequio erga docrinam eius confirmemur : paucis, ut hoc facto solemnem confessionem fidei nostrae in Jesum Christum edamus : 2, Ut omnes communicantes arctissimo vim- culo, tamquam membra unius eiusdemque corporis, cuius caput Christus est , uniantur, et ad mutuum amorem fraternum , (a quo actu omnis respectus dignitatis statusque abesse deberet) obligatos se esse fateantur. 1 Cor. X; 16 17. Est ergo S. coena epulum mnemonicum et caritati < vum i qiio nostra fides , caritas, spes confirmari possit, si debita animi accedat adfectio. Non est itaque, ut quidam adpellarunt, tremendum mysterium. 5, Usus S. coénaedignus. Digne itaque fru-» itur sacro hoc epulo , qui eo fine , quo diximus t illofruitur, qui mortis, meritorum Jesu * eius- que doctrinae, pio animi adfectu, grataque mente recordatur , ut in fide virtutisque studio magis rnagisque confirmetur. Indigne vero hoc actu defungitur, qui sine piis sensibus isto epulo fru* itur. Talis enim homo levitate sua et irreverentia erga auctorem huius instituti reum i et meri-* torum Jesu incapacem se reddit. Quid igitur accedentibus ad hoc epulum incumbit agendum? Is, qui ad sacrum hoc epulum accedere , eo- que recte frui cupit, se ipsum exploret, necesse est, id est, perpendat serio, quo fine illo epulo frui velit: finem illum esse moralem , Certam que animi adfectionem (©emüt^áfHmmung) deposcere , qua ipse tamquam verus Christianus praeditus aut iam actu est, aut quam certe eius usu * non.modó illo ipso die, sed per omnes reliquos vitae suae dies magis magisque excitare conser-» 9 a de religione Je su iamqu. remedio peccati 243