Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
§• 6.5. De Baptismo. i.Homo, quo rudior est, mensque eius incultior, eo magis sensibus ducitur. Aliae religiones omnes , cultus Graecorum et Romanorum , ipsorumque Judaeorum totus quantus ritibys constabat, sensualisque erat, ita, ut his religionibus illud, quod caput esset, in° terna sanctitas obrueretur et opprimeretur. Christus religionem suam ab omni adparatu molesto caerimoniarum ; sacrificiorum utpote lustrationum, ieiuniorum etc repurgavit: duas tamen caerimonias sacras instituit ob finem earum uti- litatemque moralem ( efficientiam ad animum nostrum ) Baptismum et S. Coenam : quos ritus veteres Christiani ex latinis Sacramenta vocarunt , Graeci /nycy;%:a. Unde superstitio seriorum temporum , ut nomini res responderet, magna mysteria in his ritibus quaesivit* Sehol. Sacramenta sunt cultus publici Christiani actus arbitrarii, divinitus instituti. 2. Origo baptismi Christiani. Antiquissimis temporibus iam usitatae erant quaedam ablutiones lustrationesque religiosae, apud Ethnicos et Judaeos. Quaeritur, an etiam baptismus Proselytarum, aute baptismum Joannis? Rs. Videtur contrarium 1. quia nulla eius rei mentio in Josepho , et Philone. 2. Quia Judaei mirati sunt cum Joannes baptisare coepisset, tamquam insolitam, Joli. 1. 2,5. Christus huic ritui peculiarem sanctitatem tribuit, eumque destinavit initiandis religionis suae professoribus futuris, factusque sst ritus initiationis. Jede religione Jesu tamqu. remedio peccati 239