Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

Sectio V. tiplicata sunt: quod utilitatibus civitatis con^ trarium est: augent enim otia, vitiisque ali- ' menta ministrant. 2. Cultus publicus nimis longus defatigat animum, nimis frequenter institutus taedium pant, et debilitat ardorem. Etiam dies poeni- tentiales stati videntur multitudini praeposteros de poenitentia conceptus propinare. 3. Templa et altaria nullam propriam, praecipuamque habent sanctitatem: at nostra in templo praesentia coniuncta esse cum deco­ro et gravitate quadam debet: nisi immodesti erga homines et irreverentes erga Deum videri haberique velimus. ,4. Liturgiáé nostrae plus adhuc ad sollen- nitatem cultus divini, et ardorem inflamman­dum valerent, si emendarentur subinde, et vi­cissitudinem gratam formularum haberent. Vid. SBcptrarje flut 23erbefferung bet tat$o\í\á)iri Liturgie in £>eutfd)lanb. Ilim 1784 Item SScptrage $ut 93er^ bcfferung be8 tuffífcfyen ©otteSbifnfieő ín bet lifcijen Üitrí)*. granffutt om $?ai?n 1784* 3. Nostrorum Ministrorum munus non eil; agere sacerdotes, vel quasi Mediatores inter Deum et homines, non vicarios animarum no­strarum Curatores, neque tales haberi velle; sed sapientes, benevolos doctores religionis ac virtutis : qui rectas de Deo rebusque divinis no« titias virtutemque Christianam , illam sinceram commendent hominibus , propagareque stude­ant, eamque suo exemplo aliis amabilem red­dant, simulque ritus cultus publici religiosos administrent. 2,38

Next

/
Thumbnails
Contents