Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
et inspirationem earum opinionis errore fingunt, quod est fanaticum, 1. Dejin. Preces sunt quasi familiaris quaedam consuetudo hominis cum Deo. s. fiducia- Jis quaedam animi nostri sensuum desideriorumque manifestatio Deo facta. Ouoliescunque homo Deum omniscium et omnipotontem patrem animo praesentem habet, simulque cogitationum , desideriorum et sensuum animi sui vivide sibi conscius est, toties orat. 2. Requisita in orante essentialia, qui orare cum fructu velit a) Fides illa, quae vera audit. Nemo enim Deo gratas preces admovere potest , nisi probus, aut qui certe is esse serio cupit et laborat. Preces enim securi peccatoris sunt inanes vociferationes, Deo invisae 1 Tun. II. 8. 1 Petr. III. 12, b) Devotio animi (2(ntmd)t) in quo inest aitentio , ardor animi, submissio, fiducia etcon- stantia. Extraessentiale est 1. verbisne conceptis et Ore prolatis, an animo tantum, ita, ut sensuum animi tui vivide tibi sis conscius. Preces integro aliquo coetu rectius verbis efferuntur et praeleguntur, ut sit aliquis consensus animi sensuum , et harmonia in multitudine, 2. Duratio precum: quamquam in longis precibus, non facile idem ardor precor et attentio animi etc. manere possit, sensimque languescat. Matth VI', 7. 3. Tempus, quo orandum est; tempus tamen matutinum et vespertinum non incommodum. 4. Locus, ubi orandum. Joan. 4,* 24. coll. 21 -23. privatim, publice, iu coetu, cum familia, sed tamen non Pharisaeorurn rpore. 3. Status gestusque corporis quoque indifferens est. Habebitur tamen ratio eius , quatenus indicium est reverentiae nostrae erga Deiim, aliosque ad reverentiam de religit - ' -1 tamqu. remedio peccati. 235