Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

234 Sectio f . Dei, ardoremque precum inflammare possit: modo nihil insit illis quaesiti et allectati. 6. Verba nostra , an aliena ex libro precum. Pri­vatae quidem et solitariae preces rectius propri­is verbis peraguntur , nec formulis infantes as­suefaciendi essent. In publicis coetibus carere formulis haud possumus commode, quibus can- tiones misceri possunt: quaemirifice harmonia sua et concentu animos movent. Librorum pre­cum usus, quales debent esse. De libris canti­onum. de Liturgia. Caeferum in precibus ab­stinendum a mysticis , allegoricisque dictioni- bis et tumore inani. 7. (puoties orandum i Tftes. 3. Utilitas ac necessitas precum est maxi­ma. Sine precibus friget virtutis studium , nul­la est animi tranquillitas. Preces alunt conser- vantque virtutem, animoque serenitatem , tranquiliitatemque inducunt. Preces nobis De­um omnipotentem, omni praesentemque sistunt ob oculos , eius paternum amorem , cuius pro­missiones multo suavissimas, virtutis commoda effectusque , nostram destinationem, spes no­bis propositas, in mentem redigunt, nostra proposita sancta adiuvant, nobisque calcar, animum viresque ad virtutem addunt. Porro in precibus admonemur nostrorum errorum. Preces inspirant fiduciam famiiiaritatemque cum Deo, alunt amorem erga fratres, animum in rebus adversis sustentant, atque exhilarant co­gitatione providentiae divinae omnia comple­ctentis, dulcique quiete ac tranquillitate beant. Excitant porro animantque hominem ad fruclüm praesentium bonorum cum grata fnente , et ex­spectationem laetam futurorum cum obedientia et officii diligentia perpetua.

Next

/
Thumbnails
Contents