Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

utilis esse potest. Homo stupidus parum sihi conscientiae ducit. Anthropophagus hostem su­um dilaniat, excoriatque, non repugnante con­scientia In actione, cuius pravitatem mens no­stra ne suspicatur quidem , nec consectaria eius- remotiora cernit, neque indicium de moralita- te eius, nec exprobratio conscientiae locum ha­bent. 3. Piespectu notititiarum et iudicii de mo- r alit at e , Conscientia vel recta est, vel erro­nea , prouti notitiae et iudicia de moralitaté actionis rectae sunt, vel erroneae. Possumus itaque mali quid facere, ex conscientia erro­nea, cum scilicet rem aliquam bonam, saltem licitam indifferentem ve putamus. Actio quidem ipsa semper materialiter mala est, nec error noster eius tollit moralitatem: at imputatio ta­men vel nulla, vel minor. Coroll. Quare conscientia non semper iu­dex infallibilis dici potest: sed tunc tantum, si ex notitiis rectis recte iudicat. 4. Conscientia porro respectu iudicii vel certa, vel probabilis esse potest, prouti iudi- cium nostrum vel certum, vel probabile est dé moralitaté actionis. In conscientia dubia, nul­lum inest iudicium. Solent tamen doctores moralium hunc ponere canonern : Conscientia dubia nihil est agendum. Qui enim dubitat bonum ne sit, et tamen agit : ille ea re osten­dit, sibi peridem esse, pareatur legi divinae* an minus. Atque de hac conscientia valet il­lud Paulli: quidquid non fit ex fide, id est, persuasione certa, legitimum esse, aut in casii praesenti licitum , illud peccatum est. Quili­bet itaque, dum aliquid agit, prius de mora- litate actionis suae certus sit , oportet. Vid. Rom. 14 ; .5 - 23. de religione Jesu tanqu. remedio peccati. 221

Next

/
Thumbnails
Contents