Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

222 Sectio V. 5. Denique conscientiae vis etiam debili­tari, infringi, vel plane opprimi potest, quod fit 1. repetito aliquo genere actionis pravae. 2. Levitate animi et 3. ab imminente periculo se- vocatione : qui status sane periculosus est, quo fit, ut multa ad frugem bonam incitamenta ad irritum cadant: periculosissimus autem ille, cum omnibus ad emendationem sui incitamen­tis propositis moveri desiit: qui Status indura- tionis adpellatur. Atque tunc conscientia alto sopore oppressa dormire, aut plane occalluisse dicitur. Caeterum conscientiae vis maxime se exserit, cum primum , aut saltem raro in illo genere peccatur, cuius moralitás nobis nota est. Cuius monitis, si obtemperes, fit tutrix, cu­stosque virtutis atque innocentiae tuae. Coroll. INe itaque opus emendationis tuae vel impedias, vel difficilius reddas , audiendus et suspiciendus est liic iudex internus, videm dumque 1. ut augendis corrigendisque nostris notitiis de bono et malo , conscientiam nostram indies perficiamus magis, atque illuminemus. 2. In casibus dubiis actionem differamus , ni- hilque faciamus, quod vel miminam speciem mali, ac suspicionem habeat. Nam et ipsa in­differentia adversus peccandi pericula , crimen est, et innocentissima alioquin actio, nisi ex fide proficiscatur, vitiosa est. 3. Ne conscien­tiae vis levitate et incuria nostra hebescat ( ob­tundatur).

Next

/
Thumbnails
Contents