Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
ridico usurpatum. Unde adversarii hoc ducunt consectarium: sententiam hanc de satisfactione vicaria , homines ducere ad securitatem peccandi, falsam et noxiam animi tranquillitatem, esse alienum a Dei iustitia etc. innoxium plectere pro noxio. Grun. et Docd. 1 C. Crisis. Haec discrepantia sententiarum sine iactura salutis et fidei nostrae subsistere potest. Nam qui Deum veretur, et recte agit, is ei gratus est, et olim Deus nos secundum opera, quae in hac vita patravimus, iudicatu- rus est, et amoris fraterni exercitium sempiternis gaudiis remuneraturus : quae semper gratiae divinae, non meritis nostris, sed Servatoris Jesu debentur. §• 59De Poenitentia et Conversione, i Itera quaestio est: quid nobis jagendum est, quid postulat Jesus a nobis vicissim , quae sunt conditiones salutis adipiscendae, quam Jesus peperit, sub qua Conditione offertur ista? Joannes Baptista et Jesus sub initium muneris sui postulant solam poenitentiam. Matth. Ill; 2. Cap. IV% 17. — dein etiam fidem in Evangelium Marc. I; 25. post fidem solam Joh. Ill; 36 coll. v. 16. Marc. 16; 16, coll. Matth. 28 ; 19* Apostolus Petrus peraeque initio praeconii sui poenitentiam commendat. Act. Ili 38. Paulus fidem Act. XVI; 30. 31. Rom♦ J; 17. conditionem salutis ponit. Sehol. Ut haec concilientur loca, considerandum est cum quibus loquatur Joannes efc de religione Jesu tamqu. remedio peccati 215