Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
Sectio V. salutis redire , peccatorum veniam consequi, precibus verbique divini usu pio nos confirmare in hoc studio salutis possimus. 2. Exemplum nobis dedit perfectissimum et summae sanctitatis, innocentiaeque, omnibus actionibus suis officiositatis erga fratres plenissimae , obsequii absolutissimi erga Deum , voluntatemque eius, summaeque constantiae, patientiae in malis non promeritis , in quibus se totum Dei permisit arbitrio Verbo: Christus erat imago hominis sanctissimi, ad cuius similitudinem , ut quam proxime accedamus , elaborandum nobisest. Joh 13; 13. lPet.II.i 2-23. 3. Mortuus est pro nobis , eaque perpessus est, quae sontibus tantum nobis perferenda fuissent, et quaemadmodum tota vita sua hominibus prodesse studuit : sic etiam mors eius salutaris nobis exstitit, Nisi tantum salutis humanae caussa elaborare voluisset , minus invisus hominibus fuisset, vitamque securus ab inimicis traducere potuisset. Sed ita decretum est in consilio divino, ut pro salute generis humani extrema faceret et pateretur. Rom. V; ( sq. 2 Cor. V; 13 - 21. et Joan I; 29. coll. 1 Petr. I; 29. 1 Tim. II; 26. lVlatth. 20; 28* Sehol. Nostris temporibus (Socinianis praecursoribus) in Ecclesia nostra gravis contentio nata est de significatu formulae loquendi ano- ivicxeiv 'vTtéf* rivos. Alii vertunt mori , alicuius caussa, commodo etc. comprobante id usu loquendi Col. I; 24. etc. ut Eberhardus , Stein- bartus, Tellerus. Boeder/ II;' p. 383- et Grüner Theolog. pag. 297. Alii, loco nostri, quod defendit etiam Docderl. II; §. 267. obs. 1. 2. pag. 359- sq. Haec sententia peperit terminum satisfactionis desumtum , ex latinitate Ecclesiastica, et interdum sensu nimis iuSU