Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

esset Servator mundi, et se ipsum hoc fine Deo offerret. Sehol. Hic finis adventus Jesu in mundum saepe tropicis desribitur verbis, ex consüetudi- 2ie loquendi et cogitandi illius temporis, noti­onibusque religionis eorum convenienter, e. c. negotium Christi, cuius caussa venit in mun­dum, exprimitur 1. verbo aoj^sivy servare eripere : diciturque Christus servatum homines, ereptum ab interitu venisse: propterea quoniam pec­catum maxima hominis calamitas est, summum- que impedimentum felicitatis nostrae,quod igno­rantia et errore alitur et fovetur ^ et actionibus sensibusque se prodit. His obviam ivit Jesus. 2. Dicitur etiam Jesus venisse , ut aboleat, ope­ra D iaboli. Scilicet, ex vulgi sententia et con­suetudine loquendi, omne malum, opus dia­boli nominatur, in his maxime peccatum. 3; Idem opus eius adpellatur etiam redemtio , et mors eius \vt%ov pretium redemtionis, alluden­do ad captivitatem et servitutem illis tempori­bus usitatam, cum quibus status ignorantiae et pravitatis morum comparatur , quo per di­sciplinam Jesu, meritaque eius liberamur. 4. Adpellatur denique hoc beneficium Jesu expi­atio, et mors eius victima, sacrificium, quae denominationes petitae sunt ex theologia Judae­orum et translatae in Christianam, ut Judaeo Christianis rem magis illustrent et commendent. In primis vero epistola ad Hebraeos plena est eiusmodi accommodationibus, tropisque a sa­crificiis , sacerdotibus, lustrationibus desumtis. Jam vero praecepta sanioris exege- •oseos , loca obscuriora ex clarioribus , et dicti- nes tropicas ex aliis propriis eadem de re usur­patis , interpretari iubent, ét non contra. de religione Jesu tamqu. remedio peccati 209 Theologia. O

Next

/
Thumbnails
Contents