Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

210 Sectio V. §■ Jesu cura et institutum ad propa­gandam doctrinam s. effusio Spiritus Sancti. O ^^,uod Jesus coepit opus, imperfectum adhuc tűit , propterea, quod haud diuturnum eius fu­it munus. Itaque constituit discipulos suos le­gatos et Apostolos, qui, suam doctrinam longe lateque disseminarent, Qui ut huic muneri pares essent, donis eos supranaturalibus, viribus men­tis divinioribus instruxit; quae proprio nomi­ne Spiritum S. adpellavit. Promisit illa Joh. 14; 16. 17. - 26. Cap. 13; 26. c. 16; 7 * 14. deditque post resurrectionem ascensumque su­um in coelos. Haec collatio donorum facta est solenni et maiestatis pleno Symbolo, quod in oculos au- resqne eorum incurrit, et quod, quia inusita­tum fuerat, animos omnium spectatorum per- celluit, eosque adtentos ad ea, quae consecu­tura essent, reddere debuit. Atque hic ipse actus effusio Spiritus S, adpellatur, eratque publicum quasi legationis apostolorum divinae documentum : inauguratio societatis novae ho­minum , qui parietem integerrimum cultus cae­rimonialis externi diruere , et cultum solius v e­ri Dei internum et spiritualem stabilire debu­erat. Ouamobrem etiam epistolae Apostolorum genuinae , certa sunt et fidedigna monumenta doctrinae revelatae. Scho/. 1. Vox ista nvevßx multos significa, tus habet, et propterea sensus eius multis in locis dubius est: inprimis quaeritur, an perso­

Next

/
Thumbnails
Contents