Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
202 Sectio V. inter mortales vixit, instituta Mosis observavit, tenax"avitae religionis, tantisperque praeiudi- catas nationis suae opiniones quasdam intactas reliquit, tanto magis vero restitit illis, quae verae pietati obstabant, fidemque popularium a commentis, additamentisque humanis repurgabat, J udaicae religionis imperfectionem non obscure arguens, spemque fecit alterius religionis, melioris illius , et humanis usibus accommodatioris per totum orbem propagandae. 6. Miracula, quibus doctrinam confirmavit. 7. ino- centia vitae 2 Cor. 21. 1 Ioh.III; 3. .5. etc. 8. adversarii, sacerdotes et praecipue Pharisaei. 9. theatrum muneris Galilaea, et Judaea valde opportunae huic operi. Vid Docd. II. §. 235. cb 4. p. 210. to. fata, proditus hostibus a suo discipulo perfido, captus in praedio suburbano fiierosolymae , ductus ad Synedrium , examinatus ibi, missus dein ad Pilatum, apud quem professus ast, se regem esse, sed non mundanum ; agnitus ab eo innocens , ted tamen , tamquam rebellis cruci affixus , mortuus inter gratissimos dolores, sic tamen, ut totum se Dei voluntati permitteret, plenus amore erga suos, et commiseratione erga coecitatem popularium suorum: sepultus, postquam corpus eius conditum esset, et ob hostium securitatem sepulchrum a vigilibus custoditum, resurrexit intra triduum, ut promissit, mox suis discipulis et amicis saepe adparuit, ^requenti- que consuetudine per 40 dies exemit animis incredulorum omnem dubitationem , simulque eo temporis iutervallo ad edocendos eos , de munere ac destinatione sua, et ad animos eorum erigendos, et in hoc negotio confirmandos so- Jandosque sapienter usus est. Vid. Hess ©cfcíjícfjá U bet tui fejten .(ebcnéjö&ve