Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
de religione Jesu tamqii- remedio peccati Zo$ §• 54. De Persona et dignitate Jesu. In hac historia Jesu praesertim plenius et ad- cerratius exposita, multa insunt singularia, quae absimilia vero, incredibiaque viderentur, si Christum me»um hominem esse statueres, aliisque hominibus parem poneres. Verum ipse sibi maiorem, quam in hominem cadit, dignitatem tribuit, id quod factis suis declaravit, et discipuli eius multis indiciis, argumentis inducti credebant, et palam uno ore testabantur. Caeterum quis Jesus sit haberique debeat, non alias melius tutiusque, quam ex ipso ore eius cognosci intelligique potest. Quod quidem testimonium eius secundum ea , quae superius <£. dicta sunt, summam fidem meretur. Cum hoc ipso testimonio conferri ea possunt, quae discipuli et asseclae eius passim in suis epistolis de eo, dignitateque eius tradiderunt. Sapientis Christiani erit, sola sacrarum litterarum auctoritate, oraculisque earum secundum sana» interpretationis leges explicatis, in ea restare, sicque humani ingenii commenta et additamenta , atque inanes quaestiones, ac disputationes, devitare, iisque supersedere. Servator de se ipso testatur, se non tum primum, cum homo nasceretur, coepisse exi- stere ; sed ante Abrahamum Joh. 8; 38. quin, ante mundi incunabula fuisse Joh. 17; ,5-24. fuisse apud Deum, quem ille nominat patrem Suum, et se filium eius, sensu sublimiori et