Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
2 Prolegomena jievrí , scire, defendere eam dicimur, quemadmodum de SLibiectiva intelligendum , si dicatur aliquis religiosus esse, Dldtí}ion (>ai>cn , religione caiere. Praeteiea saepe actiones externas denotat , quibus Deus colitur, caeremonias nempe. Non. vero certam sectam in .religione. „ Dividitur religio in veram et falsam seu erroneam* Vera est, in qua notitiae illae animique adfeetiones et actiones, rebus ipsis circa quas versantur, Dei naturae scilicet ac voluntati eius consentaneae ac dignae sunt. Falsa seu erronea , quae minus recte sentit de Dei natura, attributis, beneficiis, nec digne eum colit. Quaestio : An ulla sit per omnia vera religio subjective? R, Minime: credendum enim alias esset , esse aliquem posse, qui in omnibus ve- rurn videat , nec ulla in re labatur. Sed omnis , qui Deum reveretur, et recte agit, ei gratus est* Act. X; 35. Veritati in religione oppositus est error, cuius species est superstitio , quae saepe degenerat in fanaticismum, cum phantasiae tanta est vis, sensusque adeo violenti ac turbulenti, ut iairi rationi nullus locus sit, ratioque vel non audiatur, vel certe non consulatur. Religio objective sumta s. erudite pertractata adpellatur Theologia , quae est philosophia seu scientia religionis. In hac 1. subtilius omnia definiuntur et distinguuntur. 2. accuratius o- mnia inter se apta et nexa sunt, et arctius cohaerent 3. illustrantur et explicantur ope philologiae et historiae uberius 4. subtilius demonstrantur ex suis principiis, Philosophia et S. Litteris. Dividitur Theologia in dogmaticam et moralem, illa doctrinas de Deo , natura eius, ac