Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

relatione ad hominem, beneficiisque eius agit, haec de moribus officiisque hominis exponit. Principium cognoscendi religionem et Theo­logiam i, non sunt ideae innatae , sive hoc nomine, quia a Deo inditaenobis, sive unanimi consensu receptae, sive, quod illico cognoscuntur, si­mulae ad usum rationis pervenimus , sive quod ita facile concipiuntur, ut nonnisi proponi eas opus sit. 2, Sed ratio , i. e. veritas per usum intelle­ctus, seu meditationem et ratiociniis, seu per experientiam cognita , (quam in fontibus reli­gionis christianae merito numeramus) et in­stitutio. De Ratione notandum a, eam vel subiectiue pro animi facultato cognoscendae et diiudicandae veritatis sumi, vel obiective pro ipsa veritate, vel notitiis per earu vim mentis humanae, adquisitis. Vid. Dotd. Init. Theol. Christ. Par. i. p. 166. fi, hanc facultatem nobis a Deo datam esse, ut eam excoleremus , excultamque , seu magi­stram vitae et ducem sequeremur. Hac sua vi indicandi , ratiocinandi, inquirendi, pervenere homines ad notitias varias in ipsa etiani religione. I, At haec ipsa non quovis aevo apud quem­vis populum pari diligentia excolebatur, sed ne nunc quidem : neque intuitu singulorum ho­minum. Caussa est quaerenda vel i. in naturali aut mutato statu organi mentis nostrae , i. e. corpore; vel ‘i. in educatione et prima mentis informatio­ne dotiumque eius cultura ; vel 3. in internis ex­ternisque invitamentis, opportunitatibus, vel in internis externisque obftaculis : quibus omni­de Religione cognoscendaeq. eius principiis. $

Next

/
Thumbnails
Contents