Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

Prolegomena de Religione cognoscendaeque eius principiis. §•.. Notio religionis, scopus et iura rationis• Omnibus hominibus ad animi sui quietem et felicitatem maxime haec scienda sunt: I. an sit Deus, qui nos omniaque , quae cernimus , crea­verit ? II; An sit providentia, an Deus nos, post­quam creavit, curet, nostraque fata regat? III. Utrum sit animorum immortalitas , an idem fa­tum animum corpusque nostrum oppressurum sit ? IV. Quomodo nos , his stantibus , cum no­bis conciliare, propitium et gratia eius dignos nosmet reddere, id est, quomodo eum colere debeamus. Atqui in hoc posita est religio , quae est certa Deum colendi ratio. Requisita illius sunt, notitiae de Deo, eius erga nos animo et voluntate , sensus animi, seu affectiones, habitus et actiones illis notitiis sen­sibusque convenientes, et ex illis profluentes. Haec est religio subiective sumta. Sed saepe religio ipsas doctrinas de Dei na­tura, attributis, voluntate etc. significat, et tum obiective sumi dicitur. Hinc discere religio­A

Next

/
Thumbnails
Contents