Bíró Márton: Erköltsi keresztény oktatások különösön a fenyítő házakban raboskodóknak remélhető meg-jobbitásokra (Kolozsvár, 1819)-452
emendandis, quamcunque Religionem profiteantur, solliciti, authoritate suffulti, immunes Nos fore merito arbitrabamur, ut qui vestigiis Doctoris Gentium insistentes, aliorum hac in re industriam minime moramur, dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur. i.) Nihil itaque Nobis magis fuit in votis, quam ut collatis cum Viris Ecclesiasticis, quos eruditione non minus, quam zelo animarum conspicuos novimus, consiliis, salutari huic operi manum quamprimum admoveamus; sed gravis semel, atque iterum in Nos a manu Domini immifsiis morbus, de- jnde graviores cum exordio Sacri Re» giminis conjunctae curas, sollicitudo, et Visitatio dispersarum Ecclesiarum, ac alia ex aliis nata negotia, ipsa denique argumenti, quod suscepimus gravitas, ac varietas Nos a proposito oj.) Philip, i. 18.