Bíró Márton: Erköltsi keresztény oktatások különösön a fenyítő házakban raboskodóknak remélhető meg-jobbitásokra (Kolozsvár, 1819)-452
Öcyus consummandi hujus laboris retardabant. Neque enim ad praestitutum finem satis futurum existimabamus, Pastorali Epistola in genere complecti ea, quae instituendis captivis opportuna censuimus, nisi. Exhortato- ribus hoc in genere forte non satis versatis modum ipsum idmodi Institutiones adornandi practice indicaremus, nisi non tantum quid, sed etiam quo modo eis ad hoc genus hominum dicendum sit, eos edoceremus; nisi non tantum res ipsas, sed etiam Verba, quibus potifsimum äd debellanda vitiorum monstra, ac perditos Patrias Cives lucrandos cum fructu uterentur, illis subministraremus. Ea igitur hac in re praecipua nostra cura fuit, ut Planum ánte omnia adornaremus, juxta quod practicarum hujusmodi dictionum, seu exhortati* onura ad captivos exempla, pro varietate adjunctorum lingva patria elabor /