Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

IX sophiae cursus utroque Semestri distincto suo libro provideatur. Nisi hoc, fortasse magis opta­re conveniat, quam sperare liceat; quum altera eaque gravior officii mei pars non ad Yos solos, verum ad cunctos hujus Universitatis cives ex- tendafur . quibus non possum deesse , ut unice Yobis impendar. In operis deductione sanctitas negotii > quod tractandum suscepi, dein vestra perfectio atque salus versabatur et versabitur ob oculos- Hinc ut fidem, quam profitemur, intellectui vestro persvaderem, non recordor; me plane sine omni ratione quidquam adfirmasse vel negasse. In his negandis illis autem adserendis et confirmandis usus sum Ducibus iis, quos vera Christi Ecclesia semper ut sacros et infallibiles suae doctrinae fon­tes suspexit ac tenuit, tenendosque proposuit. Tum subsidio mihi fuerunt opera Yirorum, qui de Religione generatim , vel speciatim de Chri­stiano - Catholica egregie meruerunt, et in illa illustranda, et demonstranda, vel etiam contra hostiles impetus vindicanda non minorem EccI^ siae utilitatem , quam sibi nomen et bonam exi­stimationem compararunt, Et quoniam Catholico­rum omnium in his rebus aliunde consentiens est sententia, viros a sacris nostris alienos, hos- que eruditionis et ingenii laude celeberrimos, ipsos adeo classicos gentilis antiquitatis, vel recentio- ris aetatis Philosophos pro re nostra loqui per­misi ; ut fidei nostrae veritas ex eorundem ore ab omni suspicione libera splendidius eluceat, magisque persvadeatur; Vos autem comperiatis: eorum testimoniis et auctoritate vel maxime con­

Next

/
Thumbnails
Contents