Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
futari sciolorum nostri temporis eam animi jactantiam , qua Plebejum redolere putant de rebus divinis bene pieque sentire, atque nomen viri docti hac una brevissima et securissima via se consecuturos sperant., si sancta quaevis spernant, vel certe non venerentur. In quibus si spiritus elationi par foret eruditio, et animi modestia, nossent utique: nomen veri Sapientis nunquam aliis fuisse tributum, nisi his, qui Dei causam semper etiam suam esse duxerunt, et eandem cogitandi vivendique ratione expresserunt. Eos vero , qui, luxuriantis ingenii pictis imaginibus, vel pravis adfectibus abrepti, suam in sugillandis , vel etiam irridendis rebus divinis gloriam quaesiverunt, vix sibi similium laudationem emereri potuisse; dum interea reliquorum o- mnium, qui judicio vitaeque probitate valebant, partim commiserationem; partim justum contem- tum incurrerint, lmmo historia loquitur, et opera testantur: nec illos ipsos talentis a Creatore sibi concessis, ita prorsus abuti potuisse unquam, ut seu volentes, seu inviti fassi non fuerint veritatem divinitatemque causae, ad cujus interitum non minori pertinacia quam malitia conjurarunt. Et tamen tali suo vel unico testimonio causam justam longe magis confirmarunt, quam prius eandem omnibus sui ingenii lusibus infirmare valuerint. Ut Tractatui meo majorem claritatem conciliarem , atque vestram memoriam adjuvarem, praemisi Conspectum Libri, ut ea, quae Vobis legenda et intelligenda venient, primo quasi obtutu teneatis, atque summa capita, nexusque re-